Exodus 37:17
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: + 37.17 Fecitque candelabrum, etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
Cross References
Exodus 25:31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. + 25.31 Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.
Leviticus 24:4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. + 24.4 Super candelabrum, etc. Christus, qui est lumen verum et illuminat omnem hominem venientem. Et peccatum non fecit, nec inventus est dolus, etc. Isa. 53.. Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum scilicet ignem, sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, Spiritus Domini super me Isa. 61.. Qui etiam ait, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Luc. 12. Hunc insufflans, quasi incendens ait: Accipe Spiritum sanctum, etc. Joan. 20.. Hæc autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: Spiritum nolite exstinguere, etc. I Thes. 5..
2 Chronicles 13:11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
Zechariah 4:11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?
John 1:4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: + 1.4 Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.
Hebrews 9:2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. + 9.2 Tabernaculum enim sanctum. Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figuræ; intus significat Novum