Hebrews 9:2
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. + 9.2 Tabernaculum enim sanctum. Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figuræ; intus significat Novum
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
Cross References
Exodus 25:8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: + 25.8 Facientque mihi sanctuarium. ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.
Exodus 29:1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, + 29.1 Sed et hoc facies, etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum. STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.
Exodus 36:8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
Exodus 39:32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exodus 40:2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,