Exodus 37:23
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. + 37.23 Cum emunctoriis. Quæ in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quæque intra se sancti Spiritus unione sociantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he made his seven lamps, and his snuffers, and his snuffdishes, of pure gold.
In Context
22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Cross References
Exodus 25:38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. + 25.38 Emunctoria quoque, et ubi quæ. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, etc. Emunctoria quoque, etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.
Zechariah 4:2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.
Revelation 1:20Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. + 1.20 Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Hæc prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.
Revelation 5:5Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. + 5.5 Et unus de senioribus. Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Vicit leo. Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judæos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente.