The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 38 › Exodus 38:21

Exodus 38:21

Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is the sum of the tabernacle, even of the tabernacle of testimony, as it was counted, according to the commandment of Moses, for the service of the Levites, by the hand of Ithamar, son to Aaron the priest.

In Context

20Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. + 38.20 Paxillos quoque. STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad prædictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hæreticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguæ facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari cœlestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5..

22quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,

Read all of Exodus 38

Cross References

Exodus 25:16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. + 25.16 Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.

Exodus 40:3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:

Numbers 1:53Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.

Numbers 4:33Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

Numbers 10:11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: + 10.11 Anno secundo. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.

Numbers 18:2Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. + 18.2 Jure perpetuo. Quomodo potest æternum esse quod visibile est? Quæ enim videntur temporalia sunt I Cor. 5., primitiæ autem quæ offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est æternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quæ in occulto est, æterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et hæc ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judæus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima æterna dicuntur II Cor. 4..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 38:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 38:20Exodus 38Exodus 38:22 →