The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 2 › Colossians 2:19

Colossians 2:19

et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. + 2.19 Constructum, etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus. Id est per charitatem, sine qua membra non cohærent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And not holding the Head, from which all the body by joints and bands having nourishment ministered, and knit together, increaseth with the increase of God.

In Context

18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, + 2.18 Volens. Id est amans ea quæ non vidit. Vel, volens scilicet suadere quæ non vidit, scilicet legis cæremonias quarum rationem ignorat. Inflatus. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit.

20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? + 2.20 Si ergo mortui. Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. Quid adhuc, etc. Potest accipi cum Christo ac sicut Christus.

Read all of Colossians 2

Cross References

Job 19:9Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. + 19.9 Spoliavit me gloria mea. Plane hæc Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus.

Luke 5:38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. + 5.38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.

John 17:21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. + 17.21 Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.

Romans 11:17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, + 11.17 Cum oleaster esses, insertus, etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum Socius. In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.

1 Corinthians 1:10Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. + 1.10 Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.

1 Corinthians 10:16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? + 10.16 Calix benedictionis. Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum dæmone, sic per corpus Christi unum est cum Christo. Panis quem frangimus. BEDA. Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 2:18Colossians 2Colossians 2:20 →