Exodus 38:8
Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. + 38.8 Fecit et labrum æneum, etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
Cross References
Exodus 30:17Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 30.17 Locutusque est Dominus, etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.
Exodus 40:7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
1 Samuel 2:22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:
1 Kings 7:38Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. + 7.38 Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.
Psalms 26:6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. + 26.6 Circumivi. AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. 1
Isaiah 3:23et specula, et sindones, et vittas, et theristra. + 3.23 Vittas. Quæ animum huc illucque fluentem constringunt. Theristra. Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, æstati idonea, et inde nominatur: theria enim æstas dicitur.