Exodus 4:24
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. + 4.24 Occurrit ei Dominus, etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis. Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass by the way in the inn, that the LORD met him, and sought to kill him.
In Context
Cross References
Genesis 17:14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. + 17.14 Masculus cujus præputii caro, etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.
Exodus 3:18Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Numbers 22:22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. + 22.22 Stetitque angelus Domini. Qui aderat scilicet filiis Isræl, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum Exod. 32..
1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.