Genesis 17:14
Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. + 17.14 Masculus cujus præputii caro, etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Cross References
Exodus 4:24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. + 4.24 Occurrit ei Dominus, etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis. Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.
Exodus 12:19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Exodus 30:38Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Leviticus 7:25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. + 7.25 Si quis adipem, etc. ORIG. Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur Rom. 11.. Sanguis autem Judæorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahæ, sed tantum de sanguine ejus descendit.
Leviticus 18:29Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. + 18.29 Omnis anima, etc. Qui enim post evangelicam prædicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed dæmonum erunt.
Numbers 15:30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: + 15.30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.