Exodus 4:25
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. + 4.25 Sponsus sanguinum tu, etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es; quasi, ritus tuæ gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quæ præputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. 10: Petra autem erat Christus, exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: Et exuat veterem hominem cum actibus suis Col. 3.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
Cross References
Genesis 17:14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. + 17.14 Masculus cujus præputii caro, etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.
Joshua 5:2Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. + 5.2 Circumcide secundo Isræl. AUG., quæst. 6. in Job. Quæritur cur dixerit, Iterum, etc., usque ad aut ab aliquibus hæreticis ab Isrælitarum societate segregatis? Fac tibi cultros lapideos, etc. ISID. in Job. Dicant Judæi quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali? etc., usque ad quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.