The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 4 › Exodus 4:26

Exodus 4:26

Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So he let him go: then she said, A bloody husband thou art, because of the circumcision.

In Context

25Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. + 4.25 Sponsus sanguinum tu, etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es; quasi, ritus tuæ gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quæ præputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. 10: Petra autem erat Christus, exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: Et exuat veterem hominem cum actibus suis Col. 3.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.

27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. + 4.27 Dixitque Dominus, etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.

Read all of Exodus 4

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 4:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 4:25Exodus 4Exodus 4:27 →