Exodus 4:27
Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. + 4.27 Dixitque Dominus, etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
Cross References
Genesis 29:11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, + 29.11 Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.
Exodus 4:14Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. + 4.14 Iratus Dominus in Moysen, ait, etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.
Exodus 20:18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, + 20.18 Cunctus autem populus videbat voces, etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.
1 Kings 19:8Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Ecclesiastes 4:9[Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. + 4.9 Melius est. ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus.
Acts 10:20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.