Exodus 40:13
indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
Cross References
Exodus 28:41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. + 28.41 Vestiesque his, etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.
Leviticus 7:35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, + 7.35 Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.
John 3:34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Hebrews 10:10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. + 10.10 Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.
1 John 2:20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. + 2.20 Sed vos unctionem habetis. Cum de hæreticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod hæretici et omnes Antichristi, sint gratiæ spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. Nostis omnia. Nostis veritatem fidei et vitæ, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cœpistis.