1 John 2:20
Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. + 2.20 Sed vos unctionem habetis. Cum de hæreticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod hæretici et omnes Antichristi, sint gratiæ spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. Nostis omnia. Nostis veritatem fidei et vitæ, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cœpistis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But ye have an unction from the Holy One, and ye know all things.
In Context
Cross References
Leviticus 7:35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, + 7.35 Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.
Psalms 23:5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 1
Proverbs 28:5Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. + 28.5 Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.
Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.