Exodus 40:3
et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt put therein the ark of the testimony, and cover the ark with the vail.
In Context
2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
Cross References
Exodus 25:22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. + 25.22 Inde præcipiam, etc., super propitiatorium. ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem.
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.
Exodus 35:4Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
Exodus 36:35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
Exodus 39:32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Leviticus 16:14Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. + 16.14 Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.