The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 40 › Exodus 40:33

Exodus 40:33

Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. + 40.33 Nec poterat Moyses, etc. STRAB. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturæ valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excæcat eos. AUG., quæst. 176 in Exod. Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem. In tabernaculo autem Domini erant tabulæ, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quæ omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam præsentem, in qua sunt tabulæ, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem æternæ beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiæ administratio; in libro Numerorum Evangelica prædicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticæ administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicæ prædicationis; in Deuteronomio consummatio æternæ benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quæ filiis Isræl in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiæ. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Isræl, de historiali Ægypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Isrælitarum de vera Ægypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animæ fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Isrælitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici cœlestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur præsens Ecclesia, et diversæ personæ fidelium diversis officiis deputatæ, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiæ et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione cœli et terræ, et de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiæ congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Græce, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Isræl de Ægypto agit. Sed quæri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quæ est corporalis exitus filiorum Isræl de Ægypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Ægypto, ut sicut fuimus conformes sæculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et cœpit affligere populum; deinde de plagis-Ægypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Ægyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quæ est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he reared up the court round about the tabernacle and the altar, and set up the hanging of the court gate. So Moses finished the work.

In Context

32operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.

34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:

Read all of Exodus 40

Cross References

Exodus 39:32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

Numbers 1:50sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.

1 Kings 6:14Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.

Matthew 16:8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? + 16.8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?

John 10:9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. + 10.9 Si quis. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.

John 17:4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: + 17.4 Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 40:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 40:32Exodus 40Exodus 40:34 →