Matthew 16:8
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? + 16.8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
Cross References
Matthew 8:26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.
Mark 16:14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
John 16:30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. + 16.30 Nunc scimus quia scis omnia. Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quæ illos delectabant audire: et quæ ipsi interrogate volebant, hæc ipse præveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium. Et non opus est tibi, etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo præsciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.
Revelation 2:23Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,