bible.software › Exodus › Exodus 5 › Exodus 5:2
Exodus 5:2
At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Pharaoh said, Who is the LORD, that I should obey his voice to let Israel go? I know not the LORD, neither will I let Israel go.
In Context
1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. + 5.1 Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..
3Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. + 5.3 Deus Hebræorum vocavit nos, etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis. Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita. Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum, etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.
Read all of Exodus 5
Cross References
Exodus 3:19Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
1 Samuel 25:10Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
2 Chronicles 32:15non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
Job 15:25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. + 15.25 Tetendit, etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis.
Job 21:15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? + 21.15 Quis est Omnipotens? etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus? Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.
Psalms 12:4Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; + 12.4 Respice. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. 1
This Verse In Other Editions
Study Exodus 5:2