The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 5 › Exodus 5:21

Exodus 5:21

et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. + 5.21 Videat Dominus, etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere, etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they said unto them, The LORD look upon you, and judge; because ye have made our savour to be abhorred in the eyes of Pharaoh, and in the eyes of his servants, to put a sword in their hand to slay us.

In Context

20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:

22Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? + 5.22 Domine, cur afflixisti populum istum? AUG. Non sunt hæc verba contumaciæ vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quæ Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.

Read all of Exodus 5

Cross References

Genesis 34:30Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

Exodus 6:9Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. + 6.9 Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.

1 Samuel 13:4Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.

2 Samuel 10:6Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.

Ecclesiastes 10:1[Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.

2 Corinthians 2:15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: + 2.15 Bonus odor. Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo prædicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et prædicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 5:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 5:20Exodus 5Exodus 5:22 →