Exodus 7:17
Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. + 7.17 Aquam fluminis, etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. + 1.22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.
Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..
Exodus 7:5Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
1 Kings 20:28(Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
Psalms 9:16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1