The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 7 › Exodus 7:20

Exodus 7:20

Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quæ versa est in sanguinem. + 7.20 Quæ versa est in sanguinem, etc. RAB. Primum præceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii præter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum præceptum primæ plagæ: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et hæc quidem commutatio fit in corde impiorum. In sanguinem, etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate pœnarum agnoscant suum errorem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses and Aaron did so, as the LORD commanded; and he lifted up the rod, and smote the waters that were in the river, in the sight of Pharaoh, and in the sight of his servants; and all the waters that were in the river were turned to blood.

In Context

19Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

21Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.

Read all of Exodus 7

Cross References

Exodus 4:9Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. + 4.9 Sume aquam, etc. ISID. Aqua populum significat; unde Apoc. 17: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. Populus ergo vertitur in sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem.

Exodus 7:10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

Exodus 17:5Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. + 17.5 Antecede populum, etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. Et virgam, etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum.

Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.

Psalms 105:29Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. 1

Revelation 8:8Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, + 8.8 Et secundus angelus, secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit. Judæis enim excæcatis, apostoli sunt ad gentes conversi. In mare. Gentiles sunt mare, id est fluentes in multa vitia; in quibus cum ante esset diabolus, vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 7:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 7:19Exodus 7Exodus 7:21 →