Matthew 12:39
Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 12.39 Nisi signum Jonæ. Ostendit Judæos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi pœniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judæi non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint pœnitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 16:4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. + 16.4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.
Luke 11:29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 11.29 Cœpit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.