Exodus 8:10
Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. + 8.10 Qui respondit: Cras. THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: Cras, ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:29Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
Deuteronomy 4:35ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..
1 Chronicles 17:20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
Psalms 89:6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1