bible.software › Exodus › Exodus 8 › Exodus 8:9
Exodus 8:9
Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses said unto Pharaoh, Glory over me: when shall I intreat for thee, and for thy servants, and for thy people, to destroy the frogs from thee and thy houses, that they may remain in the river only?
In Context
8Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
10Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. + 8.10 Qui respondit: Cras. THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: Cras, ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.
Read all of Exodus 8
Cross References
Exodus 8:11Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.
Judges 7:2Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.
Isaiah 10:15Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 8:9