Exodus 8:28
Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:19Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
Exodus 8:8Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
Exodus 8:29At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Exodus 10:17Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
Ezra 6:10Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. + 6.10 Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2..
Hosea 10:2Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.