The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 6 › Esdræ 6:10

Esdræ 6:10

Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. + 6.10 Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That they may offer sacrifices of sweet savours unto the God of heaven, and pray for the life of the king, and of his sons.

In Context

9Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. + 6.9 Secundum ritum. Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholicæ pacis ritum offeruntur; quæ autem gentili superstitione vel hæretica permista sunt, bona non sunt.

11A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. + 6.11 A me ergo. Gravissima pœna voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quæ haberet et animæ suæ, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiæ repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitæ gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sævis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.

Read all of Esdræ 6

Cross References

Exodus 12:32Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.

Ezra 7:23Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 6:9Esdræ 6Esdræ 6:11 →