Exodus 8:29
At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
Cross References
Exodus 8:8Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1
Jeremiah 42:20quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
Galatians 6:7Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.