The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 8 › Exodus 8:7

Exodus 8:7

Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. + 8.7 Fecerunt autem malefici, etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the magicians did so with their enchantments, and brought up frogs upon the land of Egypt.

In Context

6Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti.

8Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.

Read all of Exodus 8

Cross References

Exodus 7:22Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.22 Et induratum est cor Pharaonis. AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

2 Timothy 3:8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; + 3.8 Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 8:6Exodus 8Exodus 8:8 →