The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 3 › 2 Timothy 3:8

2 Timothy 3:8

Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; + 3.8 Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now as Jannes and Jambres withstood Moses, so do these also resist the truth: men of corrupt minds, reprobate concerning the faith.

In Context

7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. + 3.7 Semper discentes et nunquam ad scientiam, etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quærendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus.

9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

Read all of 2 Timothy 3

Cross References

Exodus 7:22Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.22 Et induratum est cor Pharaonis. AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.

Exodus 8:18Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. + 8.18 Erantque sciniphes. Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.

Jeremiah 28:1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: + 28.1 Et factum est. HIER. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati. In domo Domini. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, præcipue quæ optata promittunt.

Acts 13:8Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. + 13.8 Elymas. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat. Avertere. ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.

Romans 1:28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, + 1.28 Et sicut, etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut, pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit, etc.

2 Corinthians 11:13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. + 11.13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 3:72 Timothy 32 Timothy 3:9 →