The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 9 › Exodus 9:12

Exodus 9:12

Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD hardened the heart of Pharaoh, and he hearkened not unto them; as the LORD had spoken unto Moses.

In Context

11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

13Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 9.13 Induravitque Dominus cor, etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim quia induravit Dominus cor Pharaonis, etc. Rursus in septima cum grando et ignis Ægyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebræ palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Isrælitæ discessissent, ita dicitur: Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et servorum ejus, et insecutus est eos. Sed et cum Moyses de terra Madian ad Ægyptum mittitur et præcipitur ei facere prodigia, additur: Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis, etc. Hinc primum dictum est a Domino: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Isræl dicitur: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit, etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quæstionem super hoc proponens, dicit: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat, etc. Addit etiam his: O homo, tu qui es qui respondeas Deo Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quæstionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quæstionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: O homo, quis es qui respondeas Deo. RAB. Septimum præceptum: Non furaberis; septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua cæcitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.

Read all of Exodus 9

Cross References

Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.

Exodus 9:7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.

Revelation 16:10Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: + 16.10 Super sedem bestiæ. Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt, etc. Mutua detractione se omnes reficientes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 9:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 9:11Exodus 9Exodus 9:13 →