Hiezechielis Prophetæ 1:13
Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 1
Cross References
Genesis 15:17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Ezekiel 1:7Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis.
Matthew 28:3erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. + 28.3 Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.
Revelation 10:1Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: + 10.1 Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De cœlo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quæ est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel prædicatio.