Matthew 28:3
erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. + 28.3 Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His countenance was like lightning, and his raiment white as snow:
In Context
4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
Cross References
Psalms 104:4Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. + 104.4 Faciem, etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam. 1
Daniel 7:9Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
Matthew 17:2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.
Mark 16:5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. + 16.5 Juvenem. HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia tua Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. Sedentem in dexteris. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.
Acts 1:10Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
Revelation 3:4Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. + 3.4 Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.