Hiezechielis Prophetæ 1:15
Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 1
Cross References
1 Kings 7:30Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. + 7.30 Et quatuor rotæ. BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. Humeruli. ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, præconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthæus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum Mar. I; Matth. 26.. Contra. ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quæ locuti sunt prophetæ quatuor Evangeliis testimonium præbuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.
Ezekiel 1:19Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.
Ezekiel 10:13Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
Revelation 4:7Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. + 4.7 Leoni. Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus.