Hiezechielis Prophetæ 16:15
Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Exodus 32:6Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 32.6 Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
Judges 3:6et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
1 Kings 11:5Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
2 Kings 17:7Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
Psalms 106:35Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. 1