Ezekiel 16:21
Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 20:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 20.1 Locutus est Dominus, etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quædam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quædam prohibendo pœnam tacuit, ut quærentes quæ vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum pœnam addendo repetit: populus scilicet terræ lapidabit eum, non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum, etc.
2 Kings 17:17et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
2 Kings 23:10Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. + 23.10 Contaminavit. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle. ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.
Psalms 106:37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. + 106.37 Et seminaverunt. CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua cœlesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant. 1
Ezekiel 20:26Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus.