Leviticus 20:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 20.1 Locutus est Dominus, etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quædam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quædam prohibendo pœnam tacuit, ut quærentes quæ vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum pœnam addendo repetit: populus scilicet terræ lapidabit eum, non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD spake unto Moses, saying,
In Context
Cross References
1 Samuel 12:14Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum:
Jeremiah 7:31et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo. + 7.31 Excelsa Tophet. HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.