Ezekiel 18:21
Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet.
Cross References
Genesis 26:5eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
Psalms 119:1Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. + 119.1 Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi. 1
Isaiah 1:16Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, + 1.16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.
Jeremiah 18:8si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
Ezekiel 3:21Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.