Isaiah 1:16
Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, + 1.16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wash you, make you clean; put away the evil of your doings from before mine eyes; cease to do evil;
In Context
Cross References
2 Kings 17:13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Psalms 26:6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. + 26.6 Circumivi. AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. 1
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.
Jeremiah 25:5cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum: