Ezekiel 3:21
Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
Cross References
Proverbs 9:9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
Ezekiel 3:19Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.
1 Corinthians 10:12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. + 10.12 Videat ne cadat. Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.
Galatians 2:11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. + 2.11 Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.
Ephesians 4:17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, + 4.17 Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.