Hiezechielis Prophetæ 19:14
Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 19
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
2 Kings 24:20Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.
Nehemiah 9:37Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus.
Psalms 80:15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. + 80.15 Pro nihilo forsitan. CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit. 1
Jeremiah 38:23Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.
Lamentations 4:20Res Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.