Nehemiæ 9:37
Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:33Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, + 28.33 Fructus terræ tuæ. Tota cæremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hæc abundantia fruitur, Judæi egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis Isai. 65..
Deuteronomy 28:48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Ezra 4:13Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.
Ezra 7:24Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. + 7.24 Vobis quoque. Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.
John 8:33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? + 8.33 Liberi. Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos, in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis, etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos, indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus. Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. Amen, amen dico, etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.