Hiezechielis Prophetæ 36:11
Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 36
Cross References
Deuteronomy 30:5et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..
Isaiah 54:7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Jeremiah 23:4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]
Jeremiah 30:18Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: + 30.18 Ecce ego convertam. ID. Quoniam typus præcessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur.
Jeremiah 31:38Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. + 31.38 Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.