Hiezechielis Prophetæ 39:17
Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 39
Cross References
Genesis 31:54immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
1 Samuel 16:3Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
Isaiah 18:6Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt. + 18.6 Et omnes bestiæ terræ. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam.
Isaiah 34:6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. + 34.6 In Bosra. ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum: et: Ego confirmavi columnas ejus. Bosram et Edom, Hebræorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quæ sequenti continentur capitulo.
Jeremiah 12:9Numquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ: properate ad devorandum. + 12.9 Nunquid avis discolor? Septuaginta: Nunquid spelunca hienæ hæreditas mea mihi? HIER. Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiæ Isræl comparatur.
Ezekiel 29:5Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.