Isaiah 18:6
Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt. + 18.6 Et omnes bestiæ terræ. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:19tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. + 14.19 Tu autem. Videtur fabulæ consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. Quasi cadaver. ID. Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ Psal. 37.. Virtus suavis odoris est.
Isaiah 56:9[Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus. + 56.9 Omnes bestiæ. Vox prophetæ, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, dæmones: quibus ad devorandum Judæi traditi sunt.
Jeremiah 15:3Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum. + 15.3 Et visitabo super eos. HIER. Quatuor plagas, quibus populus Judæ traditus est, etiam Ezechiel propheta demonstrat, gladium, etc., usque ad ut Creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.
Ezekiel 32:4Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.
Revelation 19:17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: + 19.17 Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.