Ezekiel 39:7
Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum.
Cross References
Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 43:14[Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. + 43.14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.
Isaiah 60:9Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. + 60.9 Argentum eorum. Hoc est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10..
Ezekiel 20:9Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti.
Ezekiel 20:39Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris: