Isaiah 43:14
[Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. + 43.14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?]
Cross References
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.
Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Isaiah 47:4Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.
Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.
Jeremiah 50:17Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. + 50.17 Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.