Hiezechielis Prophetæ 5:13
Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 5
Cross References
Deuteronomy 28:63Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Isaiah 1:21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. + 1.21 Justitia. ID. Justitia, in Hebræo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel tabernaculum meum in ea.
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.
Jeremiah 14:12Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]
Jeremiah 25:12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. + 25.12 Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.
Lamentations 4:22Thau Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua.]