Ezra 1:4
Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. + 1.4 Et omnes. BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, etc. III Joan. 8. Adjuvent, etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:9Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
2 Chronicles 31:14Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
Ezra 7:16Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem, + 7.16 Et omne argentum. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.
Ecclesiastes 4:9[Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. + 4.9 Melius est. ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus.
Acts 24:17Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
3 John 1:6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.