Ezra 7:7
Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. + 7.7 Et ascenderunt. ID., ibid. Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad cœlestem patriam pervenientibus do.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
Cross References
1 Chronicles 6:31Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: + 6.31 Isti sunt quos constituit, anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, prælibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
Ezra 2:43Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
Ezra 7:11Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.
Ezra 8:1Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. + 8.1 Hi sunt ergo principes, etc. BEDA, in Esdram. Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, etc., usque ad id est, ex eorum vita quos docuisti, gloriostor eris in regno Dei.
Nehemiah 2:1Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. + 2.1 Factum est autem. BED. in Esdram. Qui scilicet est primus mensis anni, etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat, officium lætitiæ foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatem sanctam dirutam, etc. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, etc. Psal. CXXVI.