The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 3 › Ezra 3:2

Ezra 3:2

Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. + 3.2 Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then stood up Jeshua the son of Jozadak, and his brethren the priests, and Zerubbabel the son of Shealtiel, and his brethren, and builded the altar of the God of Israel, to offer burnt offerings thereon, as it is written in the law of Moses the man of God.

In Context

1Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. + 3.1 Jamque venerat mensis septimus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui apud nos October præ cæteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant. Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernæ pacis, quæ in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.

3Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum: et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. + 3.3 Bases suas. ID., ibid. Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta præceptis magistorum quasi ferramentis fabrorum præparata, etc., usque ad cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt. Et obtulerunt. BEDA., ibid. Mane et vespere offerimus holocaustum Domino super altare ejus, etc., usque ad juxta illud: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum Psal. 140..

Read all of Ezra 3

Cross References

Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

Exodus 27:1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. + 27.1 Facies et altare de lignis. BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. Et tres cubitos. ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.

Numbers 28:3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: + 28.3 Hæc sunt sacrificia. Quæramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis.

Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:

1 Chronicles 3:17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, + 3.17 Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.

1 Chronicles 23:14Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 3:1Ezra 3Ezra 3:3 →