The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 3 › I Paralipomenon 3:17

I Paralipomenon 3:17

Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, + 3.17 Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the sons of Jeconiah; Assir, Salathiel his son,

In Context

16De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.

18Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. + 3.18 Senneser. Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quæ custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2., et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quæ sunt vasa Domini numerata, quia novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2..

Read all of I Paralipomenon 3

Cross References

Ezra 3:2Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. + 3.2 Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.

Ezra 5:2Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos. + 5.2 Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 3:16I Paralipomenon 3I Paralipomenon 3:18 →